Augur
E Vicipaedia
Augur, auguris, m.
Augur vir est, qui auctoritate publicâ sacras aves alit, custodit atque observat, et ex iis futura divinat. Multus fuit augurum et usus et honos apud Romanos. Tanta sacerdotio augurum erat auctoritas, ut nihil belli domique Romani gererent, nisi prius per augures deorum voluntatem explorassent. Augures initio tres fuerunt, creati a Romulo, ad quinque autem a Numâ creati. Posterioribus temporibus saepe collegium augorum ampliatum est.
Vide Religio Romana.