Bratislava
E Vicipaedia
Bratislavia vel Posonium vel Istropolis vel Danubiopolis (Slovace: Bratislava ; Hungarice: Pozsony ; Theodisce: Pressburg) est caput Slovaciae, iuxta flumen Danubium situm.
Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n. "Národná rada," sedem habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam multaque alia monumenta amplissima ac visu digna admirari potes.
Urbe Buda abs Turcis capta, reges Hungarorum ex stirpe Habsburgensi prognati usque ad mediam saeculi XIX partem Posonii coronabantur; primo autem bello universali confecto imperioque Austrio-Hungarico everso Bratislavia caput Slovaciae facta est, quae illis temporibus pars Bohemoslovaciae fuit, deinde ab anno 1939 urbs princeps rei publicae Slovacae, quae altero omnium gentium bello confecto rursus una cum Bohemia, Moravia, Silesia in Bohemoslovacia coniuncta fuit, postremo ab anno 1968 usque ad annum 1992 caput fuit rei publicae Slovaciae, quae una cum re publica Bohemica Foederativam rem publicam Bohemoslovacam conformabat; hac re publica in partes duas divisa Bratislavia caput rei publicae Slovaciae facta est.
Exeunte iam saeculo quinto decimo Mathias Corvinus, rex Hungarorum, Posonii Universitatem sive Academiam Istropolitanam condidit, ut cultum atque humaninatem in Hungaria divulgaret; sed rege ac fautore mortuo Universitas suo munere fungi desiit oblivioneque obruta est. Primo deinde bello universali confecto et re publica Bohemoslovaca orta Universitas Comeniana, quae hactenus exstat, ibidem condita est.