Georgius IV Regni Uniti Rex
E Vicipaedia
Georgius IV Augustus Fredericus (12 Augustii 1762 - 24 Iunii 1830) Britanniae, Hiberniae et Hanoverae rex erat ab anno 1820 usque ad mortem.
[recensere] Vita
Georgius filius erat natu maximus successorque Georgii III regis et eius uxoris Carolae de Strelicia nova et iam adolescens coepit amare effrenationem. 1785 clam nupsit Catholicismi viduae. Mox ei opus fuit senatus auxilium ad aera aliena ingentia renumeranda. Vita tota semper scandalum publicum erat atque proportionem inter patrem filiumque esse pessimam minime secreta.
8 Aprilis 1795 annexo Carolae, principi muliebri de Brunsvigia, nupsit. Sed hoc matrimonium tam malum fuerat, ut uterque iterum divideret iam anno 1796 principe muliebri Carola Augusta (27 Ianuarii 1796 - 6 Novembris 1817) nata. Cum sui fratres officia possiderent summa militiae, Georgius manserat militum tribunus et, cum, postquam 1805 Napoléon naves, ut cogitatum erat, appulerat, postulavisset militiae officium eius generi aptum, et rex et eius ministri id negaverunt. Britannia regenda quidem fuit Georgio IV tradenda in Ianuario 1811, cum patris morbum esse insanabilem cognitum esset, sed senatus censuit se esse adductum ad potentiam eius maxime angustandam. Georgius, quod principaliter pecunia pro vita sumptuosa, qua fruebatur, accipere volebat, contentus erat, quia senatus ei addixerat pecuniam illam, minimeque intererat rationi rei publicae gerendae. Quo facto reges Britannici modo constitute regentes maxime sunt infirmati.
Post patris mortem 29 Ianuarii 1820 declaratus est rex et 19 Iulii 1821 maxima cum lautitia coronatus. Sed lautitiae eius cupiditas iam origo fuerat derisionis versorum, ita notus erat nomine "Dandy of sixty". Adolescens cum fuisset, eius amicus Georgius Bryan Beau Brummelus, pater omnium hominum nominatorum "Dandy", fuerat.
Factum primum, cum rex declaratus esset, fuit divortium inter eum uxoremque Carolam, quo omnem publicam amisit gratiam. Annis sequentibus Georgius modo voluptatibus, plerumque novi alieni aeris causis, vitam agebat. Georgius poterat maxime commodare, vanissimus erat et maxime diligebat se nominatum primum Europae "gentleman". Traditur eum virum e neglegentissimis eius temporis fuisse - potorem, lusorem, cinaedum, multarum amatorem mulierum sine ulla pudore. Multi eius temporis homines eum modo nominabant "potorem et throni stupratorem". Eo regente monarchia, quae modo nepti Victoria regente iterum auctoritatem augebat, auctoritatem accepit minimam. Cum mortuus esset, "Times" scripsit "[...] numquam virum minus maeruerunt homines [...]". Post eius mortem 1830 frater suus secundus Gulielmus IV successor erat in throno.
Artis modus, qui oriebatur Georgio regente, hodie nominatur "Regency".
Georgii unica filia, Carola Augusta, Angliae princeps regalis muliebris, 1816 nupsit Leopoldo principi de Coburgo, seriori Belgiae regi, sed iam 1817 est mortua.
Antecessor: Georgius III |
Index Regum Britanniae | Successor: Gulielmus IV |