E Vicipaedia
- apogaeum, (-i n): locus longinquissimus satellitis orbitae circum planetam nostram.
- ascensio recta (-onis f recta ): in sphaera caelesti commenticia quod idem valet quam circuli longitudinales in orbe terrarum.
- asteroides, (-ae m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur (syn. planetoides)
- astronomia, (-ae f): summa omnium disciplinarum exactarum, quae universum extra planetam nostrum explorant.
- astronomus, (-i m): astronomiae peritus (syn. uranoscopus)
- astrophysica (-orum n): pars disciplinae astronomiae, quae proprietates et mutationes rerum cosmicorum investigat.
- astrum, (-i n): sphaera plasmatis gravitate retenta, quae energiam fusione nucleari generat (syn. stella).
- Cancri tropicus circulus parallelus est qui finis septentrionalis regionis tropicae est.
- Capricorni tropicus circulus parallelus est qui finis australis regionis tropicae est.
- Charon (Charontis m): maximus satellitum naturalium Plutonis.
- cingulum asteroidarum (cinguli asteroidarum): zona circum stellam ubi multi asteroidae sunt. In ordine solari nostro praecipue zona inter planetas Martem Iovemque sic appellatur. (syn. zona asteroidarum)
- Circulus Solis vertentis est circulus Telluris, quo Sol semel in anno in polo caelesti stat. Duo eiusmodi circuli sunt, cancri tropicus et capricorni tropicus.
- cometes, (-ae m): parvum corpus caeleste cui, viciniate solis, cauda gaso vel pulvere consistens crescit (syn. stella crinita).
- constellatio, (-onis f): manus stellarum exemplar insigne formans (syn. sidus)
- corona radiata (-ae f): extrema pars atmosphaerae Solis.
- cumulus stellarum apertus (cumuli... m): manus stellarum eodem tempore ex nube molecularum natae, quae adhuc inter se propinquae sunt. Etiam cumuli stellarum galacti vocantur qui in disco galaxiae exstant.
- cumulus stellarum globosus (cumulu... m): conglobatio prope perfecta stellarum quae plerumque in regionibus extra discum galaxiae sunt.
- defectio lunae: Luna obscuratur quod Terra rectissima linea inter Lunam et Solem stat.
- defectio solis: Sol obscuratur quod lLuna rectissima linea inter Terram et Solem stat.
- exorbitatio orbitae (-onis f): declinatio orbitae corporis caelestis ab forma perfecta circuli.
- galaxias, (-ae m): immanis conglobatio stellarum.
- gurges ater, (gurgitis m): corpus caeleste tantam massam habens, ut ipsam lucem absorbeat.
- heliopausa, -ae f: finis ubi ventus solaris Solis ab materia intersiderali sistitur. Spatium intra illam heliosphaera vocatur.
- heliosphaera, -ae f: regio intra heliopausam quae Solem et planetas continet.
- Hesperus (-i m): qv. stella vespertina, id est Venus.
- inclinatio orbitalis (-nis, f): Angulus inter planitiem orbitalem cuiusdam planetae vel satellitis et aliam planitiem sicut planitiem eclipticam (planetis vel luna) vel planitiem aequinoctialem planetae (satellitibus).
- Iuppiter (Iovis m): quintus planeta systematis solaris nostri.
- linea ecliptica (lineae... f): circulus magnus in sphaera caelesti per quem Sol inter astra moveri videtur (qv. planities ecliptica).
- Lucifer (-eri m): qv. stella matutina, id est Venus.
- Luna (-ae f):
-
- magnum corpus caeleste Tellurem circumvolans.
- unaquaeque satelles naturalis aliam stellam errantem vel corpus simile (sicut asteroidam) circumvolans.
- magnetosphaera, -ae f: zona circum planetam vel stellam, ubi ob campum magneticum huius corporis caelestis particulae in ionta conversae capiuntur.
- Mars (Martis m): quartus planeta systematis solaris nostri.
- Mercurius (Mercurii m): primus planeta systematis solaris nostri.
- Meridianus circulus magnus et terrae et caeli sphaerae est qui trans polum septentrionalem et australem it.
- nebula lucem emittens (-ae f): nubes gasi in ionta conversi, quae, ab astro vicino excitata, lucem colorum variorum emittit.
- nebula lucem reflectens (-ae f): nubes pulveris, quae lucem astri vicini reflectit.
- nebula planetaria (-ae f): parva nebula lucida, quae saepe anuli formae est et ex materia ab astro expulsa consistit.
- nebula primordialis (-ae f): nebula materiae ex qua sol et planetae et alia corpora caelestia nascuntur (syn. nebula solaris).
- nubes molecularum (-is f): genus nubium intersideralium cuius densitas et magnitudo conformationem hydrogenii molecularis permittit.
- Neptunus (-i m): septimus planeta systematis solaris nostri.
- orbita, (-ae f): iter planetarum planetoidarumque circum solem aut planetam. Dinoscuntur orbita vera et orbita ficta.
- OZK, obiectum zonae Kuiperi: asteroides vel planetoides vel planetula qui in zona Kuiperi circum Solem revolvitur.
- ordo solaris (ordinis... m): regio spatii cosmici, quae continet stellam et omnia corpora caelestia illam stellam circumvolantia (syn. systema solare)
- particula alpha (-ae f alpha): nucleus atomicus elementi helii qui ex duobus protonibus et duobus neutronibus consistit.
- photosphaera (-ae f): superficies Solis.
- planeta, (-ae m): magnum corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
- planetoides, (-ae m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur. (syn. asteroides)
- planetoidae Apollinares (-arum mpl Apollinarium): planetoidae quorum orbitae, sicut illa asteroidae Apollinis, orbitam Telluris transeunt.
- planetula, (-ae f): minus corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
- planities ecliptica (-ei f): planities in qua Tellus circum Solem movetur (qv. linea ecliptica).
- plasma, -atis n: quartum genus materiae. Nonnulli vel omnes (plasma stricto sensu) electronum orbitarum ultimarum atomicarum ab atomo vel molecula separati sunt.
- Pluto (Plutonis m): planetula secundus systematis solaris nostri, maius corpus transneptunianum.
- pumilio alba (-onis f): stella parva coloris albi, quae candoris absoluti parvi est. Densitas huius multo maior quam Solis est, sed hic pondere similis est illi.
- satelles, (-itis f): corpus caeleste solidum quod planetam, planetulam planetoidamve circumvolat. | ~ artificiosa: corpus a hominibus factum quod corpus caeleste circumvolat.
- Saturnus (-i m): sextus planeta systematis solaris nostri.
- sidus, (-eris n): manus astrorum exemplar insigne formans (syn. constellatio)
- Sol, Solis m: stella circum quam planeta nostra revolvitur.
- spatium cosmicum (-ii n): regiones extra aera Telluris sitae.
- spatium lucis annuae (sla): illud spatium quod lux intra unum annum in spatio vacuo pervolare potest. 1 spatium lucis annuae aequat 9.460.500.000.000 km vel 63.239 ua (unitatum astronomicarum).
- specula astronomica: locus vel aedificium observationis corporum caelestium.
- stella, (-ae f): sphaera plasmatis gravitate retenta, quae energiam fusione nucleari generat (syn. astrum).
- stella matutina (-ae f): planeta interior (Venus) qui oculis nudis post exitum stellarum iuxta Solem orientem videtur (syn. Lucifer).
- stella neutronica (-ae f): stella tantae massae ut electrona atomorum in nucleum ipsum pressa sint ut stella tantum e neutronibus constet.
- stella vespertina (-ae f): planeta interior (Venus) qui oculis nudis ante visionem stellarum iuxta Solem occidentem videtur (syn. Hesperus).
- systema solare (systematis... n): qv. ordo solaris
- telescopium, (-ii n): instrumentum observationis corporum spatii cosmici.
- Tellus, (-uris f): planeta cuius in superficie vivimus (syn. Terra)
- Terra (-ae f): tertius planeta systematis solaris nostri cuius in superficie vivimus (syn. Tellus).
- ventus solaris (-i m): Ventus solaris est fluxus particularum in ionta conversarum quae a stella ut Sole in spatium cosmicum fluunt.
- Venus (Veneris f): secundus planeta systematis solaris nostri.
- unitas astronomica (ua): spatium medium inter Sol et Terram unitas astronomica nominatur. 1 ua aequat 149.600.000 km.
- uranoscopus, (-i m): astronomiae peritus (syn. astronomus)
- Uranus (-i m): octavus planeta systematis solaris nostri.
- zona Van Allen (-ae f): zona radiationis maximae in magnetosphaera planetarum ut Terrae quae ex particulis in ionta conversis et ab magnetosphaera planetae captis consistit.
- zona Kuiperi (zonae Kuiperi f): zona vel cingulus maxima e parte extra orbitam Neptuni sita ubi multi planetoidae et nonnulli planetulae revolvuntur. (syn. zona Edgeworth-Kuiper)