Iana Seimora
E Vicipaedia
Iana Seimora (Anglice Jane Seymour, 1509 ― 24 Octobris 1537), filia Domini Ioannis Seimori (mortuus 1536) atque Margeritae (mortua 1550), uxor tertia Henrici VIII regina Angliae et Hiberniae erat. Mater Eduardi VI erat.
Primo ministra erat Catharinae Aragonensis, postea Annae Bolinae.
Henricus VIII semper plus curans causa heredis throni ab Anna Bolina non nati novit Ianam quietam piamque anno 1536 et amore eius captus est. (Etiam tempus longum postea narravit Ianam ex sex uxoribus amavisse plurimum.)
Anna Bolina carnificata Ianae 30 Maii 1536 nupsit. 12 Octobris 1537 ei peperit heredem throni Eduardum VI. Sed Iana maxime infirma fuit et sic 24 Octobris 1537, duodecem dies post natum filium, febre infantis lecti mortua.
Henricus VIII iuxta eam sepultus.
|
|||||||||
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |