Religio Buddhistica
E Vicipaedia
Religio Buddhistica sive Buddhismus (Buddha-sapiens) circa saeculum 6 a.C.n. systema hoc religiosum potius et practicum quam philosophicum a quodam sapiente solitario sive monacho dicto idcirco Sakyamuni, cuius nomen verum Siddharta Gautama fuisse videtur. Ex regali stirpe Gotamidarum progenitus et sapientam quaerens ad Brahminos se contulit, ut ab eis edoceretur; sed eorum doctrina haud contentus mox eos reliquit et in solitudinem, ubi vitam austerrimam ducebat, sese recepit; unde non multo post ad novam doctrinam suam divulgandam prodiit.
Buddhismus, ut ultima felicitas ab homine acquiratur, quattuor veritates, uti aiunt, sublimes statuit:
- Existentiam dolorum in hoc mundo et miseriarum maxime in metempsychosi sese manifestantium, a quibus homo liberari debet;
- Causas horum dolorum, quae ad concupiscientiam et errorem reducuntur;
- Annihilationem dolorum sive Nirvanam;
- Media conducentia ad illam annihilationem sive Nirvanam dolorum.
Iam media, ope quorum Nirvana obtineri potest, octo enumerantur:
- Via recta fidei et veritatis;
- Iudicium rectum, quod dubia omnia de medio tollit;
- Lingua recta sive veracitas loquelae;
- Participatio communis in eo, quod fini bono inservit;
- Vita religiosa;
- Exercitium intellectus in actionibus a lege praescriptis;
- Memoria actionum praeteritarum;
- Meditatio recta, quae ad Nirvanam conducit.
Ex diversis historicorum sententiis, quid sit Nirvana, illa esse rectior videtur, quae eam annihilationem sive statum, in quo quaevis vita exhauriatir, esse dicit; nam quidquid de novitae huius doctrinae sit, quae tantum partem moralem systematis Buddhismi tangere videtur, principia eius ex philosophia Pantheismi materialis et Atomismi Brahminorum sequuntur; iam enim Capila de comuni quadam vi naturae, silens de Deo, loquitur, Canada quoque compositionem corporum sine causa prima explicat. Cum vero vis communis sive natura, ubique diffusa et tamen omnino indeterminata, similis nihilo sit, supremum principium omnium entium et finem esse nihilum absolutum, annihilationem essendi, existendi, cogitandi, sive Nirvanam, mortem completam sequitur; adeo ut omnes actiones morales a Sakyamuni praescriptae via sint ad nihilum, finem omnium philosophi aspirationum.
Per totam enim Indiam, temporem nativitatis Christi apud Sinas, saeculum 7 apud Tibetanos, saeculum 13 et 14 adhuc vividius ubique sub nova forma diffusa est.