Thomas Hyde
E Vicipaedia
Thomas Hyde[1] (1636 - 1703) erat rerum orientalium Anglicus, cui primus usus verbi "dualismi," anno 1700, attribuitur.
Natus est Billingsiae prope Pridgenortham in Agro Salopiensi, vicesimo nono die Iunii, anno domini 1636, patre Clerico Parochiali Ecclesiae ibidem aliquandiu Pastore. Vir ille in primis doctus, et Orientalium linguarum peritissimus, filii docilis ingenium hac in parte mire excoluit, et litteris probe instructum ad Regale Collegium Cantabrigiense dimisit annum aetatis suae 16 agentem.
Ibi adolescens in studiis profectum adeo laudabilem fecit ut magna apud literatos gratia valeret, praecipue apud Abrahamum Wheelocum, linguae Arabicae professorem. Vir ille humanissimus iuxta ac doctissimus adolescentem hunc nostrum omni benignitatis officio prosequebatur, imo in discipulorum et amicorum numerum ascivit; et, cum esset linguae Persicae prae ceteris peritissimus, hac praesertim in parte curas impendit, quae discenti adiumento essent subsidia comparavit, et exemplo simul et consilio studia promovit, auxitque. Hoc adeo a fonte originem duxit singularis illa, qua deinceps Hyde noster inclaruit, linguae Persicae peritia: quod ipsum postmodo memorabili documento commonstravit. Enimvero iam tum illam Bibliorum πολυγλώττων editionem celeberrimam moliebatur Brianus Waltonus: ad hanc rem undiquaque literarum et literatorum subsidia conquirebantur: aderat Wheelocus operis fautor atque adiutor: laborum porro participem et socium hunc discipulum suum adiunxit, quippe quem idoneum cognoverat qui in codicibuscollationibus, et versionibus conficiendis operam navaret utilissimam. Wheelocus interim morbo extinctus discessit: verum etiam mortuus discipuli ope vicaria Waltono eximie profuit.
[recensere] Notae
- ^ Gen. Thomae Hyde. Ita in scriptis suis, sed in Sharpe saepe videmus formam quae est Thomas Hydius.