Eckhartus de Hochheim
E Vicipaedia
Magister Eckhartus de Hochheim, sive Aycardus, sive Eccardus (Germanice: Meister Eckhart von Hochheim) quandoque Eckhardus Theutonicus philosophus, episcopus theologusque et mysticus Teutonicus medii aevi erat. Hochheim natus annum circa 1260 et mortuus die 28 Ianuariis 1328.
[recensere] Doctrina
Germanus natione, vitae genere dominicanus, magister philosophiae et theologiae in schola S. Iacobi Parisiis et reformator ordinis Praedicatorum in Germania et Austria. Doctrina eius mysticae, ex qua viginti octo propositiones censurae ecclesiasticae subiectae sunt, quaeque cum Neoplatonismo (qui consistit in concililiando Platone cum Aristotele) magnam habet affinitatem, oritur ex conceptu Dei et creaturarum. Deus secundum magistrum est ens absolute purum et simplex, in quo nec esse nec cogitari potest ulla distinctio; creaturae vero sunt merum nihil. Creatio propria actus est necessarius, aeternus, Deo immanens; creatio autem temporalis ex nihilo est effecta, Deus in illam spiravit divinatem, ut res numine plenae essent. Deus est quoque fundamentum increatum et increabile animae humanae; hinc cognitio animae identificatur cum cognitione Dei, atque utraque cum τώ cognosci per Deum. Deus unitur animae naturaliter et supernaturaliter, ita ut unio (inhabitatio) supernaturalis partus sit quidam Dei atque anima sit sedes (incunabula) Dei. Huius partus Dei in anima cognitio completa constituit perfectam felicitatem, quae cum Dei felicitate coincidit; ista obtinetur mortificatione, tandem morte ipsa. Haec doctrina in tota Germania divulgata non ultimum ex principiis reformationem parturientibus fuit.
Die XXIII Martii MCCCXXIX papa Ioannes XXII condemnavit cum bulla In agro dominico septendecim theses Eckharti de Hochheim quia a eo haereticae putatae.
[recensere] Opera selecta
- Collatio in libros sententiarum
- Expositio libri Exodi
- Expositio libri Genesis
- Expositio libri sapientiae
- Expositio s. evangelii secumdum Ioannem
- Prologi in opus tripartitum
- Quaestiones Parisienses
- Sermones de tempore et de sanctis
- Sermones et lectiones super Ecclesiastici
- Tractatus super oratione dominica
[recensere] Nexus externi
- Acta et regesta vitam mag. Echardi illustrantia (Germanice solum)
- In agro dominico (Latine et Germanice)
Categoriae: Philosophi | Theologi | Germania | Biographia | Homines