Leo I (papa)
E Vicipaedia
Leo I Leo a.D. 406–anno Domini 461 |
||
---|---|---|
Decessor: Xystus III |
Papa: circa aD 440-61 |
Successor: Hilarius |
Index paparum |
Sanctus Leo I Magnus, Papa (440-461) et Doctor Ecclesiae, natus est a.D. 406 et obiit a.D. 461. Natus Tusciae, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis Urbis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam. Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. Pelagianos Aquileae constrinxit fidem confiteri, et Manichaeos investigavit et supprimit. In Gallia et per universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defensit, stabilitatem dans mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysistam scripsit eius Tomum ad Flavianum, quod clare presentavit duas naturas Christi in una persona. Defensit stabilitatem Romae non tantum cum operibus ecclesiasticis, sed etiam saecularis. Attila Romam premente, Leo exiit ei obviam ire. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila a urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistolas, multi quorum nobis sunt tradidi, exemplares latinitatis primi gradus.
[recensere] Nexus Externi
- Sermones (Latine)
- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica si possis. |