Vicingus
E Vicipaedia
Vicingus (-i, m.), sive Vikingus sive Normannus homo germanus septentrionalis est. Vicingi milites crudelissimi erant, ut timerentur ab omnibus Christianis.
Index |
[recensere] Origo
Vicingi Norvegiam Daniam Sueciam incolebant. Magna erat facultas Vicingorum navigandi et aedificandi naves. Forma navium singularis erat, quae velo uno tantum et quidem maximo et remis et in extremis navium partibus draconum capitibus instructae erant.
[recensere] Historia
Generaliter nota prima de Vicingo putatur ex chronica anglo-saxonica. A.D. DCCXCIII (793) Vicingi cum navibus cum capitibus draconiformibus ad Monasterium Lindisfarnense navigaverunt, ut aurum caperent et monacis occidirent.
Sed immo vero prima nota a Gregorio Turonense est in Historiae Francorum liber III. Tempore Francorum rege Chlodovechi erat, circa A.D. DXV (515),
- Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.
Post anno DCCC (800) nuntii historici de Vicingis multiplicabant. Vicingi in multas urbes navigabant rapta exercens, Lutetia, Pisae et Hamburgum exempli sunt. Vicingi danici et Norvegici navigabant in Hibernia, Britannia, Gallia, Sicilia et Hispania.
Ab circa A.D. CM (900) Vicingi regna extra Scandinaviam condebant. In Britannia septentrionale Vicingi regnum externum primum condibant. A.D. DCCCLXXVIII (878) Alfredus Magnus rex anglorum totum terrae sepentrionale viam Vaetlingae proliferabat ad Vicingorum ducem Guttorm. Canutus (Knut) filius regis danicis Sven Tveskaegg rex anglorum erat.
[recensere] Vicingi Orientales sive Varaegi
Vicingi Suecii Varaegi nominabantur. Expansio Varaegorum via Ruthenia erat. Varaegi A.D. DCCCLXVI (866) Constantinopolem invadebant. Post hoc, Imperator Constantinopolitanus varaegos quam milites habuit, quod fortis et strenni erant.
In oriente, Varaegi fuerunt monarchae Novogardienses (sive Holmgardenses). Ruricus et fratres illius duces Varaegorum erant. Postea caput regni Chiovia erat sub Helgem (Oleg) ducem.
[recensere] Vicingi Occidentales
Vicingi Occidentales in Dania et Norvegia incolebant. Primi obiectivi eius Britanniam, Galliam, Hispaniam et Germaniam invadire et aurum capere erant. Expeditiones eius a principis Europae timeabuntur. Urbes magnae Vicingorum Uppsala, Trondheim, Lunda et Heidiba (apud Slia) erant, quae etiam Danica Hedeby vel Germanica Haithabu nominatur. Erat urbs proxima Sliasvig, quid postea Slesvig vel Schleswig nominabatur.
Exploratores vicingorum occidentales apud Faraeois insulis, Islandia et Terra Viride navigaverunt. Islandia a Flokio Vilgerdaro filio cognita est in anno DCCCLXXIV (874) p.C.n. Vicingus Ericus Rufus erat, qui a Noruvegia in Islandia navigabat et deinde in occidente insulam magnam videbat, qui nominavit Terram Viridem. Duo vici condibantur ab Vicingos in Terram Viridem: Austgard (vel vicus orientalis) et Vestgard (vel vicus occidentalis).Filius Erici Leivus etiam in Americam continens navigabat. Terra americana Vinlandia nominabat, quid est latine terra vini.
[recensere] Normanni
Normanni sunt descendentes vicingorum, qui in ceteris terris incolebant, talis Normannia, Sicilia aut Italia.
In Gallia septentrionale Vicingi Normanni nominantur. Rollo Vicingus dux normannicus primus erat. Vilelmus dux normannicus deinde A.D. MLXVI (1066) ex Normannia in Britanniam invadit et rex anglorum fuit. Prior idem anno Haraldus Hardrada rex noruvegius Britannia invadebat, sed moriebat in proelio.
In Italia, in Tarentum, Normanni regnum fecerunt, quod servum Papae erat.
[recensere] Vide Etiam
[recensere] Nexus externi
- http://hbar.phys.msu.su/gorm/chrons/bremen.htm Adami Bremensis libri III Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum.
- http://www.thelatinlibrary.com/gregorytours3.html Gregorii Turonensis Historia Francorum liber III
Categoriae: Suecia | Dania | Historia